Genre: 
Full text: 
Almi nunc revehit festa proliferas nostri Eulogii martyris inclyti solvamus domino carmina principi concentu fidei caelico munere | Laudamus varia musico carmine quae non sunt domini praedita lumine hic nunc sat melius res pia panditur quam Christum resonant cordule meretrice | Bellator domini verbo potentior doctrina pariter fine celebrior Christi sic igitur gloria cingitur ut florens vigeat hic et in aethere | Ad nunc hic animas magna revolvere splendentes anhelat balsama fulgide gliscens egregia clangere libere ut dulcis revo ex musica flamine | Rector dum populos docte reficeret gipsam cum doceret fragmine perdere turbam multiplici germine lauream caelesti rutilo agmine provehit | Us tuus sic domini zelo fidelium convertens fluidos more rebellium ad scis cens opibus munere nobili abstractos baratro sublimat aethere | Sed jam cum meritis digna rependere Christus cuncti potens rectae Leocritiam vellet mox lepidam virginem exstulit quae clarum famulum axe reconderet | Tunc celsus solitum rite solacium prestans et placidum compte remedium cultum mox fidei dogmate ingerit adversans populis justa rebellio | Exemplo praeconamus praedo per anxius conturbat patriam Jussu ne plebiam per cunctas plateas longe revolvitur quod princeps rabidus ex scitus imperat | Regnantem tumidum respuit inclyta caelestis famuli mens deo praedita tandem praecipiti ductu notabili comprehensus sonuit moxque libere | Optans o proceres temnite impium Christum aetheream credite principem vatem in pudicum rectae repellite qui cunctos populos igni recondidit | Gaudens haec resonat culmine naviter nec non et alia quaesta suae fortia hunc mandant gladio vertice tundere nescam valeat turba recipere | Adest intrepidus belliger annuens tandunt quem alapis sed rogat horridum extendens faciem verbere alteram alternans germine palma relidere | Tunc signo fidei pectora servulus armat deifice aurea purpure colla lac tinea sanguine praedita in turbat domini instat et obsecrat | Sic ictu gladii sidere conditur sic verbo fidei clare revolvitur adesto miseris quaesumus affatim per plexos praecibus solvere concite | Assite gemitis poscimus ex scitis in flectens famulis nunc quoque numinis auditum placidum quo vererentur mentem ut praecibus sanctae revociles | Ut rector deleat regna feroci ei conculcet validus dogmata impia adspiret fidei compte refulsio qua caeli reseret culmina fulgida | Ut torquens haeresis longe resileat ut cultus domini altius emicet rectores patriae flore sedoleant adversos cunctos libere ventilent | Sit vita populis sit quoque provida sanctis religio per luge tempora si trino domino gloriam sedula aeterno dominans inclyte saecula | Amen
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10029 156v
Notes: 
Randel 376-03