Genre: 
Full text: 
Fulgentis auctor aetheris qui lunam lumen noctibus solem dierum cursibus certo fundasti tramite | Nox atra jam depellitur mundi nitor renascitur novusque jam mentis vigor dulces in altus erigit | Laudes sonare jam tuas dies relatus admonet vultusque caeli blandior nostra serena pectora | Vitemus omne lubricum declinet prava spiritus vita facta non inquinent lingua culpam non implicet | Sed sol diem dum conficit fides profunda ferveat spes ad promissa provocet Christo conjungat caritas | Deo patri
Fulltext source: 
E-Mn MSS/10110 2
Notes: 
Randel 382-10