Genre: 
Full text: 
Sacrae virginis triumphum prosequatur laudibusque viriliter certando hostem vicit improbum et servando caritatem meruit praeconio | Ipsis primum dum in esset infantula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et nec lectis simulacris tus offerre pudica | Quae paterna ridens flagra quoque respuit nec intendens pravis verbis aurem cordis appulit sed sereno nitens vultu aegra quaeque pertulit | Ipso nomine beata se Christina didicit a pellari virgo pia et a Christi nomine derivatum pandens suum esse sic vocabulum | Patre namque perfurente illa celso gaudio exsultabat et erumna caelestis edulio depellere hac supernis incumbebat praemiis | Nulla irascebat nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta proferens certamina insidebat cruciatum perditu versunia | Duobus itaque victis profanis judicibus varia tormenta portans Juliano pessimo innitens ecce tante finis ista vita jaculo | Teque almae dei virgo cujus ista canimus lava cunctis supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Gloria patri
Fulltext source: 
E-Tc 35.6 181
Notes: 
Randel 393-04