Genre: 
Full text: 
Lectio libri Sapientiae Proclamat saluberrime spiritus sancti carmine quam fideles perpendite Qui timet Deum faciet bona Ut percipiat gaudia conditoris perennia | Et qui continens est justitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata Qui dulcis est gratia suavis misericordia mirabilis in gloria Cibavit illum pane vitae et intellectus Dum supra pectus Domini recumberet altissimi Et aqua sapientiae salutaris potavit illum Ut paradysi fluminis totum orbem caelestibus irrigaret dogmatibus Et firmabitur in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur Ut arce Syon positus premineat virtutibus Et exaltabit illum apud proximus suos Cum aequo mundi judice et throno sedentem gloriae In medio ecclesiae apereuit os ejus In voce evangelica ad divina preconia Et implevit illum spiritu sapientiae et intellectus Ut more volans aquilae solem spectat justitiae Et stola gloriae induit eum Inter sanctorum agmina coronis rutilantia et luce solis candida | Jocunditatem et exultationem thesaurizavit super eum In angelorum curia perfecta immortalia Et nomine aeterno hereditavit illum Quem dilexit pre omnibus unicus Deus filius Dominus Deus noster O Johannes theologe o Christi dilectissime tuis laetos solemnis caeli conjunge gaudiis Amen
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0382
Notes: 
lectio from Sirach 15. with 'comments' fully neumed.