Genre: 
Full text: 
Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo | Et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus ejus erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus | Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quia prima abierunt | Et dixi qui sedebat in throno ecce nova facio omnia
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0382
Notes: 
lecture with comments