Genre: 
Full text: 
Laudis ergo praeconium attollat vox fidelium nam miles per martyrium sequut(us) est regem pium | Ille natus de virgine hic renatus in sanguine in Jesu namque nomine est translatus in lumine | Post Stephanum enseruit protomartyr qui floruit sed festum p(a)p(a) statuit quod valde nobis placuit | Quinta die officium post d(e)i natalitium celebrat plebs fidelium quod est bonum initium | In regis natalitio angelorum cantatio pastorum admiratio summa fuit devotio | In milite mirabile quod nempe est credibile per multos est probabile sacramentum visibile | Per angelos ostenditur ter clericis incipitur jussus fuit laetabitur sic requies dimit(i)tur | Gloria tibi domine qui cuius superno munere sancti Thomae per merita cuncta fulgent per saecula | Amen
Feast: 
Fulltext source: 
E-ZAahp Perg. Mus. 1