Genre: 
Mass

Sequence

Full text: 
Conditor alme siderum aeterna lux credentium Christe redemptor omnium exaudi preces supplicum Qui condolens interitu mortis perire saeculum salvasti mundum languidum donans reis remedium Vergente mundi vespere uti sponsus de thalamo egressus honestissime virginis matris clausula Cujus forti potentiae genu flectuntur omnia caelestia terrestria fatentur nutu subdita Te deprecamur hagie venture judex saeculi conserva nos in tempore noctis a telo perfidi Laus honor virtus gloria deo patri cum filio sancto simul paraclito in sempiterna saecula
Notes: 
AH 2, 18