Genre: 
Mass

Sequence

Full text: 
Christe redemptor omnium ex patre patris unice solus ante principium natus ineffabiliter Tu lumen tu splendor patris tu spes perennis omnium indende quas fundunt preces tui per orbem famuli Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo forman sumpseris Sic praesens testatur dies currens per anni circulum quod solus a sede patris mundi salus adveneris Te caelum terra maria te omne quod in eis est auctorem adventus tui laudat exsultans cantico Nos quoque qui sancto tuo redempti sanguine sumus ob diem natalis tui hymnum novum concinimus Gloria tibi domine
Notes: 
AH 2, 22