Full text: 
Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat Patrata sunt haec mysticae paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis coelitus largire dona spiritus Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nunc peccamina et da quieta tempora Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Notes: 
AH 2, 51