Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Full text: 
Ut queant laxis resonare fibris mira gestorum famuli tuorum solve polluti labii reatum sancte Johannes Nuntius celso veniens olympo te patre magnum fore nasciturum nomen et vitae seriem gerendae oridine promit Ille promissi dubius superni perdidit promptae modulos loquelae sed reformasti genitus peremptae organa vocis Ventris obstruso positus cubili senseras regem thalamo manentem hinc parens nati meritis uterque abdita pandit Antra deserti teneris sub annis civium turmas fugiens petisti ne levi saltem maculare vitam famine posses Praebuit hyrtum tegimen camelus artibus sacris strophium bidentes cui latex haustum sociata pastum mella locustis Ceteri tantum cecinere vatum corde praesago jubar adfuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis Non fuit vasti spatium per orbis sanctior quisquam genitus Johanne qui nefas saecli meruit lavantem tingere lymphis Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis
Notes: 
AH 2, 52