Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Full text: 
O nimis felix meritique celsi nesciens labem nivei pudoris praepotens martyr eremique cultor maxime vatum Serta ter denis alios coronant aucta crementis duplicata quosdam trina centeno cumulata fructu te sacer ornant Nunc potens nostri meritis opimis pectoris duros lapides repelle asperum planans iter et reflexos dirige calles Ut pius mundi sator et redemptor mentibus pulsa livione puris rite dignetur veniens sacratos ponere gressus Laudibus cives celebrant superni te deus simplex pariterque trine supplices at nos veniam precamur parce redemptis
Notes: 
AH 2, 53