Full text: 
Sol astra terra aequora adventum dei altissimi prolem excelsi germinis Dives et inops concrepent | Olim promissum vatibus partum puellae inclitum natum ante luciferum dei potentis filium | Venturum regem gloriae deum regnare regibus hostem calcare improbum mundum sanare languidum | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Deus et homo oritur sanctaque regnat trinitas quo ejus patri filius terris descendit dominus | Clament prophetae et prophetent Emmanuel jam prope est mutorum linguae jam sonent claudi in occursum pergite | Agnus et fera bestia simul manducent paleas agnoscat bos et asinus jacentem in praesepio | Signum regale emicans sacrum praecedit verticem regali nato nobili reges parate munera | O quam beatum nuntium virgo Maria audivit credendo mater exstitit et virgo virum nescivit | Omnes gentes et insulae magnum triumphum plaudite curtes cervorum currite redemptor ecce jam venit | Discant caecorum oculi claudum sedentem lineis noctis tenebras solvere lumen verum percipere | Gens Galilaea et Creta Credat Persa et INda dignando deus homo fit et verbum cum patre manet | Laus honor virtus
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse