Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Full text: 
Jesu sacrator mentium spes et salus credentium nos hoc quadragenario purifica jejunio Dum decimamus annuam te duce parsimoniam facultas abstinentie sit fructus poenitentiae Et si reatus conscia mens tibi deo supplicat intende clemens perpeti quae vota reddit vesperi Monachorum collegio et clericorum jubilo nec non utrique sexui adsis ubique supplici Praesta perennis deitas et trinitatis unitas ut dignis paschae victima des sempiterna saecula.
Notes: 
AH 2, 130