Full text: 
Gaudet Jerusalem visio pacis gaudet plaudit ovat cive recepto cui pariter noster chorus dat hymnum | Felix Aegidius fortis ad anna victor celsa petens hoste triumphat gaudent regna poli plena trophaeis | Surgunt exanimes huc revocati leprae squalor cadit tactibus hujus nec restat precibus febris anhela | In vocis jubilo machina mundi tali laetitiam prome patrono pro te namque deum sedulus orat | Sit patri gloria laus hymnus honor nato semper idem pneumati sancto qui vivit pariter trinus et unus
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: