ah07124
Suggested full text | Fulltext source | Suggested by | Suggestion type |
---|---|---|---|
Haec est festivitas magna cunctis populis diei hujus veneranda sancti Petri condigna | Cujus beatitudo magna processit in cruce levata | Ipse denique duxit cunctis athletis Christi devicit cum trophea | Ideoque meruit in arce poli cacumen admitti summa | Quia et mundi hujus gaudia nempe devicit cum gratia | Illam sortiens vitam beatam quae sine fine dat praemia | Pateant quaesumus regna coelestia sequentibus tua monita | Aperi januam vitae fidelibus qui tuam exspectant gratiam | Tibi collata est a Domino potestas quidem maxima | Solve devictos libera illos qui tuam sequuntur dicta | Et tua vestigia sequendo per omnia et consecuti vitae palmam | Mannae dulcedine sine fine data perfrui meremur tecum | Conlata per infinita saeculorum saecula | Analecta hymnica |
Franco Ackermans 1 year 1 week ago |
Correction |