Genre: 
Full text: 
Enharmonia voce sonora personemus modulata primi fortia martyris gesta casta pro me symphonia | Plenus gratia Stephanus dei magna signa gerebat admiranda Sancta coelitus insita prudentia corda increpans obdurata | Efferata plebs Judaica sanctum dei ad concilia ducit sua Per contantur illum talia invenerit tibi dogmata exsecranda | Tunc ille angelica illustratus forma sancta ejus dat responsa In quem nimium ira inflammata turba dente sevit scelarata | Beatus lumina elevans ad supera ista adstantibus inquit verba Aperta video aetheris abscondita et Jesum ad patris stantem dextera | Alta furiose intonant agmina sancta aspernantur pessime famina impetum faciunt in que supra pellunt protinus urbem extra Tela assument torrentia saxea mortis infligunt discrimina gravia pararunt haec tibi caelestia martyr inclite habitacla | Mente qui pia pro persequente profudisti exorata Nostra crimina absterge cuncta abolende mortis acta | Ut lux vita et gloria sit nobis tecum per saecula infinita O QUANTA EST...ALLELUIA
Feast: 
Fulltext source: 
F-Pn : Nouv acq Lat 01235
Notes: 
Text of the ms