Genre: 
Full text: 
Corde devoto omnis nunc fidelium canat caterva alleluia | Atque supplicet Deo omnipotenti ut ipse solvat | Cuncta crimina a se contracta | Et poscat prona prece et humillima ut lucrari bona fiat condigna caelica | Ad praesens etiam promat cunctipotentis magna mirabilia | Idem nempe caelica ac terrea potentia fabricavit ex nihilo procreans cuncta | Posuit solis rotam atque lunam micantia nec non astra in facie poli rutila | Demum hominis plasma qui contineret arva cuncta subjecta | Pro bonitate sola sua sophia figuravit extera | Nos ergo summe rex creatura tua poscimus subsidia | Omnibus tribui nobis salubria per omnia momenta | Nos desolatos non derelinquas paradisi loca sed nobis dona
Fulltext source: 
F-PN : MS LAT 01121
AH volume: 
7
AH item number: 
255