Genre: 
Full text: 
Mater dei salus rei Indefessa nos regendo nos tuendo nunquam cessa | Mater casta semper asta supplicando gregem istum apud Christum commendando | Mater bona et matrona roga prolem ut nostrorum peccatorum tergat molem | Mater justa et onusta novo flore fer levamen et solamen tuo more | Mater mitis verae vitis ora natum ut solvatur, quod ligatur per reatum | Mater cara iter para nobis tutum te petimus quamvis simus molle lutum | Mater alma velut palma potens alta in profundo mersos fundo duc ad alta | Mater prolem stella solem interpella ut interna et externa premat bella | Mater serva cum caterva locum istum exoptamus et rogamus propter Christum | Mater orbis confer morbis medicinam spes cunctorum miserorum post ruinam | Mater munda sic emunda nos a faece ne damnemur sed salvemur tua prece | Mater pia o Maria te rogamus ut ablato jam peccato gaudeamus | Mater ave mater salve mater nostri miserere miserere miserere
Feast: