Genre: 
Full text: 
Gaude virgo mater ecclesia | Christo quae nuptiali copula | Domino dote foederaris sempiterna | Decoris stola et immortali gloria | Haec est illa a finibus terrae veniens regina | Voluptatum terrenarum deserendo illecebras | Ut Salomonis verba audiat magnifica | Vita monita pie sectando sublimia | Haecque illa aureo virtutum amictu decorata | Dei dextrae adsistens regina cujus ab intus gloria | Quam Deus alloquendo audi inquit filia | Domum patris abnega mundo abrenuntia | Ut serveris actu et mente virginea | Placet decor placet speciositas tua | O admiranda o praedicanda Dei gratia | O largitatis o pietatis abundantia | Humana Christo in sponsam copulatur anima | Jam inquam unum non duo Christus et ecclesia | Semper regnatura cum ipso in coeli gloria | Fruens jucunditate felici jam in saecula | Cum Deus erit in omnibus omnia
Fulltext source: 
AH 09 047
AH volume: 
9
AH item number: 
47