Genre: 
Full text: 
Festi decus praeoptati ampliare sint parati qui sanctorum addicati sumunt beneficia | Quanti ferant cor ardoris fateantur voce foris licet cuncta confessoris dici vetet copia | Vitae panem atque potum consecrantes solvant votum et de gemma sacerdotum ornent sacerdotia | Plebs sub tanto confessore si non rhythmis aut canore donis tamen aut favore sit in laude socia | Sed mirandus est imprimis in Martino rex sublimis vallis hujus quem ad imis traxit ad sublimia | Nam ab aevo puerili pompae negans se hostili catechismum in gentili suscepit infantia | Regem miles ad edictum non est lapsus in delictum sed nil servans praeter victum dispersit stipendia | Decus addit ejus gestis porta nudo data vestis vox induti manet testis ambianis conscia | Ab baptismum ut promotus hoste pulso Dei totus constans fuit ac devotus in Christi militia | In mundane flore splendes mundum sprevit parvipendens et cucullam apprehendens fugit saecularia | Monachorum pater factus mox ad mitram est coactus cujus clara fit per actus Turonis ecclesia | Tribus nec non suscitatis in virtute trinitatis apostolis par beatis floret in potentia | Ah superbis grave mirum contemplantis vitae virum successuri clam delirum vocavit superbia | In eodem mox propheta quae praedixit sunt impleta nam successor per decreta passus et opprobria | Metam quoque vitae novit et ut pace clerum fovit ad lamenta suos movit per mortis indicia | Cessit ergo noctis hora dans in carne spem decora turba sequens cum canora sanctae vitae preamia | Felix morte fit Martinus quem Abrahae cepit sinus testes nocte Severinus sensit de Colonia | Cras undeno non mensis praesul Mediolanensis mente raptus est surpensis verbis ad obsequia | Te Martine plebs Turonis et diversae regionis urbes laudant cum personis et locorum milia | Et tu memor mundanorum hunc at totum transfer chorum ut cum grege confessorum decantent alleluia
Feast: 
Fulltext source: 
F-AS : Ms 0437 (cat. 1011)
Notes: 
AH 10341
AH volume: 
10
AH item number: 
341