Genre: 
Full text: 
Christo hodierena sacrificemus solemnia | Atque suas victimas nostra immolent labia | Intentio devota sacrificii sit ara | Cum magna merita Vedasti nostra celebrentcarmina | Que caelo terraque honorat deus noster et exaltat | Miraculis in terra in caelo veatorum gloria | Hic servorum cultura in caelo sanctorum frequentia | Ergo Francorum regi comes factus in via caeco puris precibus obtinet lucis bona ostendens Dei magnalia | Ite de vase sicco profert vini gaudia cujus ut cunctis magnae pateat caritatis atque sanctitatis copia | Attrebatae dum primum portas feliciter intrat divina facturus opera | Caeco lumen et claudo gressum reddit ac populis jecit fidei fundamenta | Profanis sacris infecto dum liquori crucis signa dedit dextra fugit pestis dissolvuntur vasa gravida | Igneus splendor ad aethre exporrectus ad culmina pontificis funus observat sancti secumque receptat | Chorus lugubris patrem pia deflerit lacrima | Chorus caelestis sed auditus transfert ad astra | Sublimus praesul servos humiles visita | Et sordes peccatorum lava et super astra | Leva et tuos supplices salva
Fulltext source: 
AH 10341