Full text: 
O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: 
Fulltext source: 
CDN-Mlr 73