Full text: 
Dulce carmen et melodum canimus ecce tibi o beate martyr Christi candidate Mauriti | Nihil dignum nostra valent optime compensare servitutis et honoris corda tuis obsequiis | Nempe carnem nostrae quandam possidens consimilem mortis legibus subactam et telluris deditam | Meritorum sanctitate culmina coeli celsa scandidisti ac mortalis vitae lapsus antea pretioso consecrasti tyrannorum sub duellis martyrio | Hinc adeptus domini sacra contubernia splendidorum angelorum ductus as ad agmina | Illi tecum incorruptis potiuntur praemiis ac congaudent tibi laeti triumphantes proeliis | Hinc orantes comprecamur cominus condescende nostrae vitae medicando scelerum cicatribus | Ut deo nostro tibique famulo suo cantu expiato modulisque famulemur innocuis | Castam sere voluntatem pudica praecordia membrorum da sanitatem et vegeta viscera post occasum hujus vitae colloca coeli templis aureis | Nec digneris pati letum famulos subiissee Phlegetontis ac Averni detrimenta sulphurea | Qui tibi hic canimus laeta fide cantica et votorum pangimus sedula praeconia ortu lucis fulgidae vespere meridie qui te semper laude dignum conlaudamus carmine | Laeto vultu de supernis siderum nos tuere et defende ac conserva venustis habitaculis | Interventu sancte tuo niteat laetabundo corde semper illustrata mentis nostrae devotio | Nosque labe emundatos criminum regis regum fac post mortem temporalem praesentari conspectibus
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse