Full text: 
Festum diem Wiboradae virginis et martyris geminantem tripudium cum coronis geminis una omnes veneremur vocibus cum consonis | Isthaec postquam diu vitae desudavit practica desiderans jam quieta vacare theorica sedem sibi eligeba clausulae ergastula | In qua perfruens quam saepe visione caelica divinitus devastandam ab Ungris Almanniam suae quoque passionis praecognovit gloriam | Hujus passionis die gratulantes annua postulemus unanimes illius suffragia mereamur consolari in nostra miseria | Amissaeque diu limen reintrare patriae quam lilio virginali intraverat hodie redimita proprioque roseata sanguine | Quod dignare nobis simplex trinitas concedere ne pretium quod profluxit Christe tuo latere annulletur jam redemptis ad perenne vivere.
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Feast: