Full text: 
Olim mundo minoratus in supernis coronatus exsultat Antonius | Cur quaeruntur hic honores en honorum contemptores honorantur amplius | Spretis mundi blandimentis hic in manu blandientis maechae liquit pallium | Se denudans vestimentis parvjpendit illudentis nihil improperium | Augustini tenens normam post vivendi mutans formam ad minores transiit | Sub Francisco patre degens et pro Christo factus egens caelum dives adiit | Intus deo parans templum foris formam et exemplum dedit sanctimoniae | Dans virtutum viam morum victor fuit vitiorum carnis paenitentiae | Hic superni praeco regis tuba tonans novae legis flagrabat ut facula | Magnos monet et pusillos non palpando hos vel illos aeque librans singula | Caeci vident muti fantur et defuncti suscitantur per ipsius merita | Maris sedat tempestates aegris praestat sanitates redditque deperdita | O Antoni flos minorum miserere miserorum nos de caelis respice | Da triumphum vitiorum et in via mandatorum Gressus nostros perfice
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: