Genre: 
Full text: 
Christi hodierna celebremus sanctum pascha | Diem qua resurgens a mortuis dominus vita | Cum patris voluntate descendit ad inferos expulit inde suos | Victor ascendit de tartara reserans paradisum dextra | Lamentes mulieres audire merentur | Angelica voce dicentes surrexit ecce Dominus vita | Quam postea colloquentes duo in via | Vesperascente jam die residere se dicebat quantotius alme | Resplenduit mundus postquam angariabatur crucem in terra | Non obruit sputo non flagella non pocula mirrata | Maria noli flere filium tuum surrexit enim sicut dixerat praecedet vos quam totius in Galilaea | Ibi se pollicitus est visurus ad discipulos conspecturus sicuti olim jam praedixerat | Thomas inquiunt veni ostendamque tibi vulnera mea | Ne perdas quod credideras vitam aeternam | Nos quoque ipsum adoremus et puro corde credentes dicamus omnes | Gloria tibi sit Christe qui resurrexisti a mortuis in sempiterna saecula Amen
Fulltext source: 
F-PN : NOUV ACQ LAT 01669
AH volume: 
40
AH item number: 
25