Full text: 
Haec est sancta | Sollemnitas sollemnitatum | Insignita triumpho Christi | Qui devicit imperium | Male potens diaboli | Suo nos precioso sanguine | Ejus de potestate eruens | Redempti ergo gratias agamus nostro redemptori | Rex regum Christe cui angelorum chori juge famulantur | Vultu placido homines in tuis laudibus sedulorum pius intuere | Quorum mortibus condolens in tantum humilis factus es ut morte subires | Tu devictis inferni legibus resurgens crucem per orbem gentibus imperas omnipotens filius dei
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121