Genre: 
Full text: 
Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio iugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et Domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat iugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit: eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison In excelsis Deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes: eleison Kyrie eleison