Genre: 
Full text: 
Kyrie fons bonitatis pater ingenite a quo bona cuncta procedunt eleison | Kyrie qui pati natum mundi pro crimine ipsum ut salvaret misisti eleison | Kyrie qui septiformis dans dona pneumatis a quo caelum terra replentur eleison | Christe unice Dei patris genite quem de virgine nasciturum | mundo mirifice sancti praedixerunt | prophetae eleison | Christe hagie caeli compos regiae melos gloriae cui semper astans pro munere angelorum decantat apex eleison | Christe caelitus assis nostris precibus pronis mentibus quem in terris devote colimus ad te pie Jesu clamamus:eleison | Kyrie spiritus alme cohaerens patri natoque unius usiae consistendo flans ab utroque eleison | Kyrie qui baptizato in Jordanis unda Christo effulgens specie columbina apparuisti eleison | Kyrie ignis divine pectora nostra suecende ut digni pariter proclamare possimus semper eleison
Feast: 
Fulltext source: 
ah47005
AH volume: 
47
AH item number: 
5