Full text: 
Sanctus ave nobilis virga iesse ave auctrix salutis nostrae o Maria | Sanctus ave fons misericordias ave spes et vita veniae o Maria | Sanctus ave regina caelestis curiae nos perduc de hac valle miseriae o Maria | Dominus deus Sabaoth salve lux mundi verbum patris Iesu nos salva ob honorem matris | Pleni sunt caeli in excelsis vera hostia caro viva fac ut laetemur cum virgine diva | Benedictus qui venit in nomine domini integra deitas verus homo da nos perfrui caelesti domo hosanna in excelsis.
Genre: 
Mass/Office

Trope