Genre: 
Full text: 
Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de qua dudum vaticinando Isaias dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est | Alleluia alleluia iam vere scimus quia Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes