Genre: 
Full text: 
Ad decus aeterni regis civisque superni umbra revelatur hodie vetus et recitatur | LECTIO Isaias prophetae | Vox laeatabunda vates sanctissimae de te psallit jocunda jubilans haec verba prophetae | HAEC dicit Dominus | Mundi salvator et facturae dominator | AUDITE insulae et attendite populi de longe | Omnis factura miretur in hac genitura | DOMINUS ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei | Cum te de sterili produxit ventre senili | ET POSUIT os meum quasi gladium acutum sub umbra manus suae protexit me | Ut non sentires mala sed tutissimus ires | ET POSUIT me quasi sagittam electam in pharetra sua abscondit me Et dixit mihi | Ne timidus fueris quae mando cuncta loqueris | SERVUS meus es tu Israel quia in te glorificabor | Ecce palam gestes nomenque meum manifestes | ET NUNC haec dicit Dominus formans me ex utero servum sibi | In praecursorem baptistae dans et honorem | DEDI te in lucem gentium ut sit salus mea usque ad extremum terrae | Et peccatores ad me revocare labores | REGES videbunt et consurgent principes | Reges et gentes convertes signa videntes | ET ADORABUNT Dominum Deum tuum | Qui nihil ignorat orbis quem totus adorat | ET SANCTUM Israel qui elegit te | O vox clamantis o signifer altitonantis turbae sperantis in te memor esto praecantis
Fulltext source: 
CH-SGs : Cod 0382
Notes: 
Tropi ad epistolam
AH volume: 
49
AH item number: 
404