Genre: 
Full text: 
Audi tellus audi magni maris limbus audi omne quod vivit sub sole hujus mundi decus et gloria quam sit vana et transitoria ut testantur haec temporalia non in uno statu manentia nullum salvat genus aut species nulli valet auri congeries nil valet regalis dignitas nihil de orum falsa civinitas nil artium valet profunditas nichil valet corporis quantitas transierunt rerum materies ut liquescit a sole glacies ubi Plato ubi Porphirius ubi Hector Trojae fortissimus ubi Cesar Ubi Pompeii us ubi Nero ubi Virgilius ubi Sampson dux potens virium ubi Salomon gloria sapientiae dum Helena Paris pulcherrimus ac Achilles ubi magnammus Alexander ubi rex maximus Aristoteles ubi doctissimus qui cena rex ubi Avertois commentator ubi et Seneca transierunt legem mortalium per unius diei spatium ceciderunt in profundum ut lapides quis scit sidetur eis requies sed tu deus potens fidelium fac te nobis Christe propitium cum de malis fiet judicium in die illa quando caeli movendi sunt et terra
Fulltext source: 
Graduale Cassoviense