Genre: 
Full text: 
Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lucem redde tuis Christe fidelibus | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Splendent perspicuo lumine ardua flammis mobilibus scilicet atria absentenque diem lux agit emula noctem clarificans fulgore previo | Nos festis trahimus per pia gaudia noctem concliis votaque prospera concentu parili suave sonantibus hymnorum modulis ore resolvimus | O res digna Deus quam tibi roscidae noctis principio gres tuus offered lumen quod tribuis nil pretiosius luce qua reliqua premia cernimus | Tu lux vera occulis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulat plebs tua suscipe | Flagrant et redolent Christi sacraria ambustaque fumant thurea virgula lignum quod superat gratia balsamum guttam vel folium rorentque cinnamum | Quamuis innumero sidere regiam sit lunari polum lampade pinxeris incussu silicis lumina no stamen monstras saxigeno semine querere | Nesciretque homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma iuget seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam fert alimoniam seu ceram teretem stupa calens bibit | Nectar de liquid vertice fervidum guttiam lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Sed quis non rapidi lumina ardua mentemque Deo cernat originem Moyses nempe Deo spinifero in rubo vidit conspicuo lumine flameum | Felix qui meruit sensibus in sacris caelestis solii vissere principem iussus nexa pedum vincula solver nec sanctum involucris pollveret locum | Per quem splendour honor laus sapitentia magestas bonitas et pietas tua regnum contineat nomini triplici texens perpetuis secula seculis Amen