Genre: 
Full text: 
Cantemus socii domino cantemus honorem dulcis amor Christi personet ore pio | Primus ad ima ruit magna de luce superbus sic homo cum tumuit primus ad ima ruit | Unius ob meritum cuncti periere minores salvantur cuncti unius ob meritum | Sola fuit mulier patuit qua ianua leto et qua vita redit sola fuit mulier | Frater iniquus erat iustum qui perculit olim damnator Christi frater iniquus erat | Transitus ille monet quid prima amisit origo quid ventura parent transitus ille monet | (...)
Feast: