Full text: 
Qui sine peccato templi est oblatus ad aram a nobis clemens crimina quaeque demat Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens olympi regna petisti Sit deo nostro decus et potestat sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Notes: 
AH 50, 155