Full text: 
Tibi Christe splendor patris vita virtus cordium in conspectu angelorum votis voce psallimus alternantes concrepando melos damus vocibus Collaudamus venerantes omnes caeli milites sed praecipue primatem caelestis exercitus Michaelem in virtute conterentem zabulum Quo custode procul pelle rex Christe piissime omne nefas inimici mundos corde et corpore paradiso redde tuo nos sola clementia Gloriam patri melodis personemus vocibus gloriam Christo canamus gloriam paraclito qui deus trinus et unus exstat ante saecula.
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Notes: 
AH 50, 156