Full text: 
Salve crux sancta salve mundi gloria vera spes nostra vera ferens gaudia signum salutis salus in periculis vitale lignum vitam portans omnium Te adorandam te crucem vivificam in te redempti dulce decus saeculi semper laudamus semper tibi canimus per lignum liberi Originale crimen necans in cruce nos a privatis Christe munda maculis humanitatem miseratus fragilem per crucem sanctam lapsis dona veniam Protege salva benedic sanctifica populum cunctum crucis per signaculum morbos averte corporis et animae hoc contra signum nullum stet periculum Laus deo patri sit in cruce filii laus coaequali sit sancto spiritui civibus summis gaudium sit angelis honor in mundo sit crucis inventio.
Genre: 
Mass

Sequence

Feast: 
Notes: 
AH 50, 233