Full text: 
Exsultet mentis jubilo laudans turba fidelium errorum pulso nubilo per novi solis radium | Thomas in mundi vespere fudit thesauros gratiae donis plenus ex aethere morum et sapientiae | De cujus fonte luminis verbi coruscant faculae scripturae sacrae numinis et veritatis regulae | Fulgens doctrinae radiis clarus vitae munditia splendens miris prodigiis dat toti mundo gaudia | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
CDN-Mlr 73