Full text: 
Thomas insignis genere claram ducens originem subit aetatis tenerae praedicatorum ordinem | Typum gessit Luciferi splendens in coetu nubium plus quam doctores caeteri purgans dogma gentilium | Profunda scrutans fluminum in lucem pandit abdita dum supra sensus hominum obscura facit cognita | Fit paradisi fluvius quadripartite pervius fit Gedeonis gladius tuba lagenae radius | Sit laus patri ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
CDN-Mlr 73