Full text: 
Lauda mater ecclesia Thomae felicem exitum qui pervenit ad gaudia per verbi vitae meritum | Fossa nova tunc suscipit thecam thesauri gratiae cum Christus Thomam efficit heredem regni gloriae | Manens doctrinae veritas et funeris integritas mira fragrans suavitas aegris collata sanitas | Monstrant haec dignum laudibus terrae ponto et superis nos juvet suis precibus deo commendet meritis | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
CDN-Mlr 73