Full text: 
Superna mater inclyta novis exsulta gaudiis quae tibi plebs haec subdita laetis offert praecordiis | Clausum thesaurum gratiae Urbanus praesul reperit quem jam in orbis facie cunctis patentem efficit | Thesaurum hunc quem edidit ordo clarus Dominici idem Urbanus reddidit Eliae voto supplici | Colendum in occiduis transmittens mundi partibus ubi signis assiduis succurrit invocantibus | Sol solem caeli sequitur dum Thomas ab Italia tibi Tolosa vehitur quo decoratur Gallia | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
CDN-Mlr 73