Full text: 
Jubar caelorum prodiens perlustrat hemisphaerium per solis iter gradiens sidus petit Hesperium | Cum oriente oritur decus et lux Campaniae et in Tolosa conditur lustrans oram Hispaniae | Unde pater Dominicus sumpsit vitae praeconium illuc doctor Italicus suum legit hospitium | Altam profundens gratiam divina virtus corpori salutis efficaciam dat omni morbi generi | Nam claudos reddit gressui leprososque munditiae vitae redduntur mortui maesti quoque laetitiae | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
CDN-Mlr 73