Full text: 
Aurora pulchra rutilans splendorem defert roseum nosterque chorus jubilans doctorem canit laureum | Dum claram lucem aperit caeleste sidus oculis Thomae figuram ingerit dati pro luce saeculis | Jam occidentem radiis implere caelum incipit dum multis vectum stadiis Thomam Tolosa recipit | Ad hujus lucis radium lustranda mittit dubia ad sancti Thomae studium hortans mater ecclesia | Veram protestans solidam doctrinam ejus inclytam securam firmam lucidam divinis verbis insitam | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus
Genre: 
Office

Hymn and hymn verse

Fulltext source: 
CDN-Mlr 73