Genre: 
Full text: 
Jubilemus omnes una | Deo nostro qui creavit omnia | Per quem cuncta condita sunt saecula | Caelum quod plurima luce coruscat et diversa sidera | Sol mundi schema noctium decus luna cetera splendentia | Mare solum alta plana ac profunda flumina aeris ampla spatia quae discurrunt aves venti atque pluvia | Haec simul cuncta tibi deo soli patri militant nunc et in aevum sine fine per saecula laus eorum tua gloria | Qui pro salute nostra prolem unicam | Pati in terra misisti sine culpa sed ob nostra delicta | Te trinitas precamur ut corpora nostra et corda regas et protegas et des peccatorum veniam
AH volume: 
53
AH item number: 
4