Genre: 
Full text: 
Christi hodierna pangimini omnes una | Voce simul consona nativitati magnae | Quod verbum caro factum exhibere se voluit | Mundo quem redemit jam venerat de sede patris dominus | Nuntiat angelus pastoribus ingenti currunt gaudio | Praesaepio puerum maria posuit in stabulo | Vagiens est infantulus a quo regitur omnis mundus | Vigilantes pastores audiunt tunc chorum | Angelicum in caelis psallentes gloria laus decus in excelsis deo | Quem prophetae cuncti praeconiarunt olim | Jam apparet forma quam induit dominus quem virgo mater pannis tegit | Exiguo tegitur diversorio qui arva condidit ac polum | Non ostris elegit non aurificis non rutilum venit in locum | Mariae genetricis exultabat incontaminatus alvus | Enixa est auctorem omnium dominum Joseph valde se simul recolebat admirando retractabat | Quid rei actu hujuscemodi veniret | Monitus in somnis ab angelo ut in aegyptum pergeret cum parvulo | Herodem impium fugeret qui quaerit Christum callide occidere | Nos quoque ipsum deprecemur simul omnes | Nostris ut relaxet delictis Perennis donet bonis in aeterna saecula