Genre: 
Full text: 
Summis conatibus nunc Deo nostro modulemur seduli ob militis ejus merita | Cujus almus spiritus hodie victis malignis hostibus intraverat caeli secreta | Hinc gaudet chorus inclitus martyrum occurrit et coetus sanctorum laureatus pontificum ex socia laeti corona | Sed dolet ejusdem tunc ecclesia tanti patris ad tempus cara defraudata praesentia cujus erat regni conscia | Hic Desiderius vocatus desideriorum aeternorum repletus fuit atque praeditus omni gratia | Hujus ab ipsis cunularum primordiis vita sacris Christi doctrinae monitis adhaeserat invictissima | His praesulis regimen tenens non passus lupanar exsistere fideles ut Helias Jezabelis sic moechae tulit odia | Veritatis et idem testis injusto malignae mulieres furore patiens exilia fulsit ibi per miracula | Sed nulla miserorum astutia devictus sacratum propositum sive debita dereliquit monita | Pius et eligens mortem quam fovere peccantem capitis per vulnera mercatus erat sacra caeli culmina | Fit certamen plebium Lugdunensium atque Viennensium pro sanctissimi corporis gleba | Sed quae semper fuerat victrix patule gaudet Vienna fraude istic vincere felicissima | Hujus sacris festis tu Deus omnium splendor atque gloria sanctorum nostra dele crimina | Ut possimus tibi placere laudibus debitis hoc tua nobis Christe semper donet gratia | Spiritus tui praesente virtute sancta
Fulltext source: 
CH-SGS : COD 0381
AH volume: 
53
AH item number: 
139