Genre: 
Full text: 
Sollemnitatem fratres carissimi colimus almam | Martyris egregiae virtutis Leudegarii episcopi civitatis Aeduensis provisore tali beatae | Laudibus hanc sedulis agamus et eundem pontificem crebris precibus rogemus ut nos Christi pace repleat | Nam non dubitamus regem militi suo prompte adnuere plebis quotiens fidelis necessitates suggerat | Qui meritis probis templum pectore suo spiritu sancto castum praebuit revicens oblectamenta corporis | Pius et modestus mansuetus interventu fidelis strenuus ad illecebris mundanis animum proprium conservans illaesum | Praesul hic non solum praefatam diocesim salubri studio procuraverat sed totum Francorum imperium prudenter regebat | Hic pauperibus largus refector merentiumque solator viduarum et orphanorum defensor exstiterat | Sed muneribus mundo tam piis antiquus invidens hostis contra illum ceu singularis mox dentes exacuit | Jam quidem veneno satellites draco squamosus infecit atque secum in furoris nefas conspiravisse fecit | Nec mora comprensum in vincula virum beatum truserat pietatis nescia manus ac tormentis affecerat | Clara luminis dempsit fenestras oleoderis exciderat organum ne justitiae laudibus recitavisset dominum | Sed mox conditor vocem reddidit et pro luminibus erutis caelestibus hunc radiis jam circumsaepsit in terris | Et ministri Belcebulis illum cernentes post vunlera esse validiorem expaverant | Et pectoris stuporem in iram vertentes sententiam decernunt capitalem super eum | Spiritus petit aulam gaudens angelicam et corpus triumphalis viri sterit ceu vivi
Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121