Genre: 
Full text: 
Omnis sexus et aetas festa Thebaeorum martyrum | Hodie honore summo certatim celebret | Numerus perfectus quam legionem integrat | Quae thus ferre diis et liba cum noluisset fundere | Sancivit rex impius per summam decollare decimam | Contra sacros domini milites pugnant acris fidei | At illi praemoniti a sancto primate Mauritio | Impenderunt se neci cervicibus submissis primicerius quorum omnium Mauritius fide catholica vicerat | Exuperius miles campi ductor fuerat innocentius deo carus et Foronimus cunctae militiae praefuit | Ex his erat senator prudens Candidus Christo amabilis nimium | His Victor occisis superveniens palmam martyrii meruit | Sigismundus rex sanctissimus inter fontem Agaunensium atque rupem sanctissima martyrum corpora condidit | Ibidem super pignora sacrosancta templum statuit sumptuosum miraculis semper mirificis floridum | Mauritius triumphator cum sociis esto placabilis omnibus | Colentibus rite tuam sollemnitatem | Quem Christus his partibus Europae miserat | Ut sacris nos precibus omnes | Miti domino commendes o martyr Christi
Fulltext source: 
CH-E 121