Genre: 
Full text: 
Eja fratres cari festivitatem sancti | Othmari patris agamus exsultantes gaudio sancti spiritus | Cujus gratiam per ejus meritum nos consequi posse credimus | Laetetur Svevia prolis tantae glorioso partu foecunda domino | Exsultet juvenis tanti nutrix curiensis Rhetianorum regio | Ecce iste est qui sacerdos in diebus suis deo complacens | Legem Christi custodiendo reconciliavit mundum domino | Candelabrum ponite fratres lucernae huic aureum | Ut sublime posita clarum jucundius spargat lumen | Et diabolicos radio longe pellat errores | Caelestis aulae semitam monstrans plebi credentum | Hic igitur Othmarus spiritu sancto plenus in scotigenae Galli cella verendi | Caenobialis vitae tradidit instituta Benedictus ut castro fecit Cassino | Studiis hunc locum fovens exemplis irradians | Itaque cum lupis caulas domini vastantibus | Auctoritas viri optimi zelo Christi obstaret raptus est ab eis | In insulam Rheni fluminis qui detrusus diuque misere tractatus | De carcere hujus vitae caeli regnum petiit | Inde suis supplicibus pacem Christi tribuens | Qui nos deo semper commendet
Feast: 
Fulltext source: 
CH-E 121